Liber I. Carmen XXV
Parcius iunctas quatiunt fenestras Iactibus crebris iuvenes protervi, Nec tibi somnos adimunt, amatque Ianua limen, Quae prius multum facilis movebat Cardines. Audis minus et minus iam: ‘Me tuo longas pereunte noctes, Lydia, dormis?’ Invicem moechos anus arrogantis Flebis in solo levis angiportu, Thracio bacchante magis sub inter- lunia vento, Cum tibi flagrans amor et libido, Quae solet matres furiare equorum, Saeviet circa iecur ulcerosum, Non sine questu, Laeta quod pubes hedera virenti Gaudeat pulla magis atque myrto, Aridas frondes hiemis sodali Dedicet Hebro.
Гижӧд
Liber I. Carmen XXV
Жанр: 
Комиӧн
XXV ода. Лидиялы

lkejrlkelkrgner klrjnelknfrkl ekjnrjkenfrej

1