Liber I. Carmen XXV | |
Parcius iunctas quatiunt fenestras | |
Iactibus crebris iuvenes protervi, | |
Nec tibi somnos adimunt, amatque | |
Ianua limen, | |
Quae prius multum facilis movebat | |
Cardines. Audis minus et minus iam: | |
‘Me tuo longas pereunte noctes, | |
Lydia, dormis?’ | |
Invicem moechos anus arrogantis | |
Flebis in solo levis angiportu, | |
Thracio bacchante magis sub inter- | |
lunia vento, | |
Cum tibi flagrans amor et libido, | |
Quae solet matres furiare equorum, | |
Saeviet circa iecur ulcerosum, | |
Non sine questu, | |
Laeta quod pubes hedera virenti | |
Gaudeat pulla magis atque myrto, | |
Aridas frondes hiemis sodali | |
Dedicet Hebro. | |
Латынь ногӧн гижис
Quintus Horatius Flaccus
Quintus Horatius Flaccus